ZEILAN

ZEILAN
ZEILAN
insul. Asiae perampla et nobilis, Sumatra nonnullis est, aliis Taprobane Veter. Quorum his favet nomen ab Arabibus et Persis Insulae impositum, qui Zeilan eam appellant, a recentiore ejus appellatione ςάλη vel Σαλικὴ, cum ante Ptolemaeum, qui nominum horum meminit, Παλαισιμούνδου vocaretur, quae vetustissimis temporibus Taprobane, Auctor Peripli Maris Rubri, Εἰς πέλαγος ἔκκειται πρὸς αὐτἠν τὴν δύσιν, λεγομένη Παλαισιμούνδου, παρὰ δὲ τοῖς ἀρχαίοις αὐτῶν Ταπροβάνη. Sed et situs Insulae, elephanti, quos gignit maximos, gemmae et margaritae grandiores, quas illa fert, aliaque multa prorsus evincunt, esse Veter. Taprobanem. Vide quoque supra Palaesimundum. Unde et Zeilan Salomonis esse Ophiram remotiorem, contendit Auctor Anonym. Sinae et Europ. c. 30. Uni Regi eam iam circa A. C. 1290. subiectam fuisse, Marcus Paulus Venetus tradit, l. 3. c. 26. et haito Armenus, c. 6. Post quae tempora Zingalae (uti Zeilonenses appellantur) tricidatô Rege suô in multa Regna Insulam diviserunt, quorum quatuor numerat Vartomannus ad A. C. 1500. Regum praecipuus Colomugi dicebatur, cui coeteri tributum pendebant: donec circa A. C. 1580. Tonsor quidam, nomine Maru Ragu, Rege praecipuô interfectô, coeferisque populis, totius Insulae Monarcham se constituit, sede Regiâ in urbe Candi positâ. Cum hoc Fimala Rege Zeilan Belgae foedus inivêre A. C. 1600. Ei successit Fimala Derma, Suri Ada, qui, a Lusitanis baptizatus Christianô ritu, Ioannes de Austria dictus est. Similiter Waed Madale Regem circa A. C. 1647. baptizatum esse referunt. Georg. Hornius, Orbe Imp. cum Animadversion. L. Ioach. Felleri, p. 457. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1102. et seqq. Habuerunt in Insula hacce loca varia Lusitani, quae omnia a Baravis iis erepta sunt, uti videre est apud Ioh. Bapt. Tavernier, Itiner. Indiae, l. 3. c. 15. ubi de elephantis Zeilanis, ad bellicos terrores aptissimis adeoque ab omnibus Indiae Principibus maxime expetitis, illis naturali quôdam instinctu aliarum Regionum elephantos certô corporis gestu venerationem exhibere, et de rhinocerotum venatione, commercio item Regum in elephantis praecipue et canella exsistente, quaedam addit. Plura apud Iac. Saar in Itiner. cui titul. Ostindianische 15. iahrige Kriegs-Dienste, ut et voce Ceylanum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • NANIGERIS — Indici maris insula. Ptol. Zeilan Germanis, teste Mercatore, cuius incolae Chingale appellantur. Sed Zeilan Taprobana veter …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALAESIMUNDUM — apud Plinium, l. 6. c. 22. ubi de Taprobana Insul. Legatos quatuor misit, principe Rachia. Ex iis cognitum D. esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac Regiae. CC. M. plebis: Regia erat Insul.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SINUS Salutaris — idem, vel certe proximus portui Gabrantonicorum in ora Angliae orientali inter ostia Abi et Vedrae esse videtur, reste Camdenô. Vide Ibi. Addantur hîc Sinus maris Mediterranei, a sreto Herculeo, ubi mare Mediterraneum initium sumit, inchoando, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAPROBANE — ZEILAN, teste Fo. Barriô cum Varrerio, insul. magna maris Indici intra Gengem contra Cory promontor. (non Sumatra, ut Mercator ait, longe in ortum distans, cum Ptol. illam apud Cory promontor. Indiae citerioris describat) cuius ambitus 2000. mill …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Names of Sri Lanka — Sri Lanka is an island country that has been known by many names. The existence of the island has been known to the Indic, Chinese, Arabic, and Western civilisations for many millennia and the various names ascribed to the island over time… …   Wikipedia

  • Kurdish-Armenian relations — covers the historical relations between the Kurds and the Armenians. Both groups have lived in the same geographic area for centuries and relations between them have, in some cases, been hostile, in particular during the Hamidian massacres and… …   Wikipedia

  • Suicide attack — Kamikaze attack on the USS Bunker Hill, May 1945 …   Wikipedia

  • ШРИ-ЛАНКА — гос во в Юж. АЗИИ, на острове Шри Ланка. Под этим назв. остров был известен в древности наряду с самоназванием Синхаладвипа (букв. львиный остров); его арабское искажение Серендиб португальцами трансформировалось в Сейлан (Ceilão), голландцами в… …   Советская историческая энциклопедия

  • ALOE — nomen duabus diversissimi generis plantis commune; alteri arbori aromaticae, ad thymiamata vulgo usurpatae: alteri, herbae, ex qua suceus catharticus amarissimus cliciebatur, qui etiam ἀλόης nomine censebatur. Isidor. c. de Arboribus arom. Aloa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CANELLA — apud Myrepsum, Gall. Canelle, vox recentioris aevi, cinnamomum Veterum notare creditur haud paucis; sed Veteres omnes cinnamum a casia statuunt diversum: atqui casia veterum hodierna Canella est, quod nomen ipsum aperte ostendit. Casiam enim… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”